HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LVIII: Quomodo liberatus est Herodes in morte Tiberii

Cum autem esset Herodes in carcere, deferebat ei honorem dominus carceris, sciens eum esse virum nobilem, et familiarem Gaii, et sustinebat, tanquam ignorans, multas commoditates sibi fieri in carcere ab amicis suis, et fuit in carcere per sex menses. Postea cum esset Tiberius apud Campas, coepit infirmari infirmitate qua postea mortuus est. Etsi in Chronicis alibi legatur mortuus, non est curandum ubi mortuus sit. Videns autem se moriturum, convocatis nobilibus imperii sui et duobus nepotibus Gaio et Tiberio, statuit, ut in crastino substitueret sibi successorem. Sed prius voluit consulere mentem deorum, et oravit deos suos, ut intimarent ei, quem nepotum suorum vellent ei substitui in imperio, Et statuit apud se, ut illum qui prius veniret ad eum in crastino, constitueret imperatorem, ut ita quasi per sortem eligeret, et tamen significavit Tiberio, ut prior veniret. Qui mane noluit venire nisi pransus. Et cum mitteret Tiberius nuntios ad nepotes suos, non invenerunt nisi Gaium. Et venit Gaius prior ad Tiberium. Quem videns Tiberius, flevit amare, dolens quia alter non venerat, quem volebat substituere, quia tenerius eum diligebat, sed dissimulabat. Et locutus est ad eum Tiberius: Fili, tu succedes mihi in imperio; quod potius debebatur Tiberio, quasi jure haereditario, tanquan filio filii. Sed ego video te utilem imperio, et novi mentes deorum. Cave ergo ne molestes eum, sed semper habeas eum tanquam fratrem. Satage, ut negotia imperii sapienter disponas, et exsequias funeris mei imperiali honore perficias. Et, convocatis nobilibus, denuntiavit eum imperatorem et mortuus est. Et statim aliquantulum insonuit fama in civitate Romana de morte Tiberii, et venit quidam Hebraeus amicus Herodis Agrippae ad carcerem, et Hebraice dixit ei: Mortuus est leo. Et coepit Agrippa mirabiliter gratulari, adeo ut quaereret ab eo dominus carceris, quae esset causa tantae exsultationis. Et confessus est, quia ille significaverat ei Hebraice mortem Tiberii. Et statim dominus carceris liberavit eum, et statuit sibi collateralem in mensa. In crastino insonuerunt alii rumores, scililcet quod Tiberius convaluerat, et tertia die Romam venturus erat. Tunc arguit eum dominus carceris, quia deceperat eum, timens, ne in caput ejus redundaret, quod liberavit eum, et mirabiliter verberavit eum, et retrusit eum in carcerem. Postea increbuerunt certi rumores de morte Tiberii, et substitutione Gaii. Et venit Gaius Romam, et sepelivit Tiberium honorifice, et ipsa die voluit liberare Agrippam, sed dissuasum est ei, ne videretur facta Tiberii subito in irritum velle revocare. Postea per aliquot dies liberavit eum, et sublimavit eum, et dedit ei duas tetrarchias, scilicet tetrarchiam Philippi, qui erat tetrarcha Ituraeae, et Traconitidis regionis, et tetrarchiam Abilinae, et imposuit ei diadema, et sublimatum in regem remisit in Judaeam, et inviderunt ei omnes propinqui ejus, etiam soror ejus Herodias, quae miserata fuit infelici, modo invidit felici, praecipue quia habebat nomen regis, quia vir suus erat major natu filius, Magni Herodis, et nunquam meruit rex appellari, sed tetrarcha. Persuadebat itaque viro suo de die in diem, ut iret Romam et satageret omnibus modis, ut sibi compararet nomen regis. At ille malebat esse in otio, quia opulentus erat, unde saepe uxor exasperata dicebat: Pereant opes tuae, quia magis diligis opes quam honores. Tandem victus instantia uxoris ivit ad Gaium cum magno apparatu, et ipsa cum eo, et invenerunt Gaium Bais. Herodes autem Agrippa, qui praesens erat, quod non pro bono suo issent, disposuit ire post eos, sed praemisit nuntium quemdam familiarem suum, et amicissimum Gaio, per quem direxit epistolam Gaio, in qua continebatur, quia Herodes tetrarcha etiam vivente Tiberio firmaverat amicitiam cum rege Parthorum, ut esset rebellis Romano imperio, et in argumentum hujus rei significavit ei, quia in civitatibus suis habebat arma, quae sufficerent septuaginta millibus armatorum.